monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > 6 > sectio 1 > sectio 12 > sectio 72 > sectio 25 > sectio 10 > sectio 20 > sectio 21 > 2 > sectio 16 > sectio 15 > sectio 71 > 18 > csg75.319 > csg457.58 > Lucas, 23 > sectio 3 > bnf10439.8 r > sectio 5 > csg48.319 > 32 > bnf17226.44 > bnf10439.202 r > sectio 44 > Ieremias, 1 > csg48.229 > sectio 49 > sectio 10 > csg575.11 > sectio 30 > bnf17226.151 > Ezechiel, 33 > sectio 11 > sectio 13 > sectio 77 > sectio 11 > sectio 38 > sectio 6 > sectio > sectio 12 > sectio 5 > sectio 17 > sectio 9 > ad Corinthios II, 11 > sectio 2 > sectio 18 > csg48.320 > sectio 9 > sectio 31 > sectio 10 > sectio 24 > sectio 16 > sectio 14 > csg75.526 > sectio 16 > sectio 39 > sectio 5 > Leviticus, 21 > bnf10439.59 v > sectio 63 > sectio 14 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 34, 9
Michael namque, quis ut Deus; Gabriel autem, fortitudo Dei; Raphael vero dicitur medicina Dei. Et quoties mirae virtutis aliquid agitur, Michael mitti perhibetur, ut ex ipso actu et nomine detur intelligi quia nullus potest facere quod facere praevalet Deus. Unde et ille antiquus hostis, qui Deo esse per superbiam similis concupivit, dicens: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo , dum in fine mundi in sua virtute relinquetur extremo supplicio perimendus, cum Michaele archangelo praeliaturus esse perhibetur, sicut per Ioannem dicitur: Factum est praelium cum Michaele archangelo , ut qui se ad Dei similitudinem superbus extulerat, per Michaelem peremptus discat, quia ad Dei similitudinem per superbiam nullus exsurgat. Ad Mariam quoque Gabriel mittitur (Lucae I, 26), qui Dei fortitudo nominatur. Illum quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est. De quo per Psalmistam dicitur: Tollite portas principes vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio . Et rursum: Dominus virtutum ipse est Rex gloriae . Per Dei ergo fortitudinem nuntiandus erat, qui virtutum Dominus, et potens in praelio, contra potestates aereas ad bella veniebat. Raphael quoque interpretatur, ut diximus, medicina Dei, quia videlicet dum Tobiae oculos quasi per officium curationis tetigit , caecitatis eius tenebras tersit. Qui ergo ad curandum mittitur, dignum videlicet fuit ut Dei medicina vocaretur. Sed quia angelorum nomina interpretando perstrinximus, nunc superest ut ipsa officiorum vocabula breviter exsequamur.